

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 3: Versus 2
Mense secundo,etc. Id est Maio, mox scilicet post pascha, ut consecratus mystica solemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus.Anno quarto regni sui.Post expletam dispensationem divinae incarnationis, quae in quatuor Evangeliis scripta est, misso Spiritu de coelo Ecclesia fabricata est. Quae in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus.Longitudo domus longam Ecclesiae patientiam significat. Latitudo charitatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem futurae vitae et retributionis, quia omnia adversa contemnit: donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, qui in Regum leguntur, non ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pervenerunt. Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium coenaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur: quo numero virorum primitiva Ecclesia in Jerusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant, quae nunc agitur in quiete animarum et perficietur in resurrectione corporum: quindecim vero in trigonum ducta, id est, cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium coenaculum domus consummatur, quae post praesentes labores, post animarum requiem, plena felicitatis gloria in resurrectione completur.